SystemFailed! |
|
| Daemon (-onis, m.) (Graece δαίμων < δαίω 'divido') persaepe semideus, sive benevolens sive aliter. Nomen eius sicut 'divisorem' vel 'qui distribuit' verbatim sonat. Antiquissimis temporibus daemones, similes fatorum, eventus in vita hominis improvisos efficere putabantur, quamobrem adiectivum δαιμόνιος (daimonios) 'novus' vel 'mirus' est. Di Olympi apud Homerum et posteriores scriptores nonnullos 'daemones' passim vocantur. Apud Hesiodum (Opera et Dies vv. 122-123, 126) daemon 'custos' fit: τοὶ μὲν δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς ἐσθλοί, ἐπιχθόνιοι, φύλακες θνητῶν ἀνθρώπων, πλουτοδόται·... "Daemones propter consilia magni Iovis boni sunt, terrestres, custodes hominum mortalium, qui divitias dant." Apud Platonem (Phd. 107 d-e, Resp. 617 d-e, 620 d-e), daemon custos fit qui hominem vivum comitatur et eum mortuum vel accusat vel tuitur. Quoque apud Platonem (Symp. 202d-203a, alibi) oritur imago daemonum qui medii inter homines deosque vivunt. Apud scriptores Christianos, diabolus atque angeli sunt daemones.
|
| |